horizontal rule

张律师欢迎您的访问。

Confucius' Analects in Latin 14 Confucian Analects Les Entretiens de Confucius 论语

Confucius' Analects in Latin

15

1. Wei Ling regulus percunctatus est strategiam a Confucio. Confucius respondens ait: sacrificarum lancium pyxidumque res, has quidem olim audivi; legionum turmarumque res, nondum eas didici: postero die statim abiit. Dum esset in regno T'chen intercepta annona: qui comitabantur infirmati sunt, et nemo poterat surgere. Tse lou indignationem prodens ait sapienti etiam accidit angustari? Confucius respondet: sapiens certe angustatur, at vulgaris homo angustatus statim diffluit (3).

2. Philosophus ait: Se, tune hominem me censes, qui multa didicerit eaque retinuerit? Respondens ait: ita; an aliter est? Ait: aliter: ego per unum pervado totum (4).

3. Philosophus ait: Yeou, noscentes virtutem, pauci.

4. Philosophus ait: nihil agens et tamen recte gubernans, is nonne Choen fait? Ille quid agebat? Recte se componens, recta spectabat australem oram et nihil aliud.

5. Tse tchang petiit de libero agendi cursu. Confucius respondit: sermo sit fidelis et verax, actio seria et matura, et vel in australium borealiumque barbarorum regno cursum habebit. Si verba careant fidelitate et veracitate, et opera non sint seria et cauta, vel oppido aut pago, qui unquam cursum habebunt (1)? Cum stas, tunc conspice ista constare in conspectu: insidens currui, tunc contemplare ista adhaerere ad jugum: ita, et tunc demum cursus liber erit. Tse tchang ista inscripsit in zomae fimbria (2).

6. Philosophus ait: Proh quam rectus, Wei historiographus Yu! Cum regni viget ordo, instar est sagittae; cum regni jacet ordo, instar sagittae est. Proh quantae sapientiae Wei magistratus Kiu pé yu! Si regno viget ordo, tunc munere exercet; si regno jacet ordo, tunc potest colligere et recondere illam.

7. Philosophus ait: si par est quicum loquaris, et non cum ipso loqueris, perdis hominem: si non est par quicum loquaris, et cum ipso loqueris, perdis verba: prudens non perdit hominem, et etiam non perdit verba.

8. Philosophus ait: cordatus vir et perfectus homo, nullus quaerit vivere ut officiat virtuti; datur qui profundit vitam, ut consummet virtutem.

9. Tse kong quaerit qui evaderet perfectus. Confucius ait: artifex volens perficere suum opus, profecto prius acuit sua instrumenta. Immorans aliquo regno, servias ejus magistratuum sapientioribus, consocieris ejus litteratorum probioribus.

10. Yen yuen consulit de administrando regno. Confucius respondit induc dynastiae Hia calendarium: conscende dynastiae Yn currum: indue dynastiae Tcheou tiaram: musica vero sit Concordia pantomimica; rejice regni Tcheng cantiones, ablega garrulos assentatores; Tcheng cantiones sunt voluptuosae, garruli assentatores periculosi (3).

11. Philosophus ait: homo hand longe praemeditans, profecto habet prope moerorem.

12. Philosophus ait: Proh actum est! ego nondum vidi amantem virtutis sicut amatur formositas.

13. Philosophus ait: Lou minister Tsang wen tchong, an non is furans est dignitatem? perspectam habet Lieou hia hoei illius sapientiam, et tamen non secum evehit.

14. Philosophus ait: in seipsum graviter, leviter autem animadvertendo in alios, sic procul arcebis odia.

15. Philosophus ait: qui non dicat: quomodo hoc, quomodo illud (1); ego non habeo quod ipsi faciam jam (2).

16. Philosophus ait: turmatim convenientes tota die, si verba non attingant aequitatem, sed ament producere privatam prudentiam, proh! quanta insunt difficultate!

17. Philosophus ait: vir sapiens aequitatem assumit pro basi, cum ritu exercet illam, in demissione patefacit illam, per sinceritatem perficit illam. O vere sapientem (3)!

18. Philosophus ait: sapiens angitur se nihil posse, non aegrescit quod alii non ipsum noverint.

19. Philosophus ait: sapiens aegre fert excedere vita quin suum nomen sit laude dignum.

20. Philosophus ait: sapiens quaerit a se, vulgaris homo quaerit apud alios (4).

21. Philosophus ait: sapiens est gravis sed sine offensione, est socialis sed sine partium affectu.

22. Philosophus ait: sapiens nec ob verba elevat hominem, nec ob hominem rejicit verba (5).

23. Tse Kong interrogans ait: estne unum verbum quod possit per totam vitam peragi? Confucius ait: nonne illud est Charitas? Tibi quod non vis, ne conferas in alios.

24. Philosophus ait: ego quoad alios, an ullum exaggerate deprimo, an ullum exaggerate laudo? Et si sit quem exaggerate laudem, is habet quod expertus sum (1). Iste populus est sane, tres fundatores quicum juxta aequum jus egerunt (2).

25. Philosophus ait: ego adhuc nactus fui historiographum omittentem incertorum scriptionem, et possessorem equorum commodantem aliis conscendendos: at nunc evanuerunt jam.

26. Philosophus ait: phalerata verba perturbant virtutem; parva intolerantia vero evertit magna consilia.

27. Philosophus ait: si multitudo odit quempiam, omnino examinandus si multitudo quempiam amet, omnino examinetur.

28. Philosophus ait: homo potest amplificare doctrinam, non est doctrina qua amplificet hominem (3).

29. Philosophus ait: peccare et non emendari, hoc dicitur vitium.

30. Philosophus ait: ego olim tota die non comedebam, tota nocte non dormiebam, ut meditarer; nihil profeci; potius est addiscere.

31. Philosophus ait: excellens vir intendit sapientiae, non intendit cibo sit agricultura, sterilitatis fames invenitur in illa, dum studium, dignitatum census invenitur in illo: at sapiens angitur de sapientia, non angitur de paupertate.

32. Philosophus ait: si intelligentia assequitur gubernandi rationem, at virtus non valeat illam conservare, licet illam teneas, illam profecto amittes: si intelligentia par sit illi, et virtus valeat illam conservare, at non cum gravitate praesis populo, tunc populus non reverebitur: si intelligentia attingat rem et virtus valeat rem conservare, et cum gravitate regas populum, at hunc moveas non juxta debitam normam, nondum perfectum erit (4).

33. Philosophus ait: excellens vir non potest in parvis cognosci, at potest magna suscipere: vulgaris homo non potest magna suscipere, at potest in parvis notescere (1).

34. Philosophus ait: populus quoad virtutem, potiorem habet quam aquam et ignem (2). Aquam et ignem, ego vidi qui calcaret et periret; nondum vidi qui insisteret virtuti et periret.

35. Philosophus ait: muneri habens virtutem, nec cedes magistro (3). 36. Philosophus ait: sapiens est tenax, sed non pervicax.

37. Philosophus ait: serviens principi cordi habeat suum munus, et posthabeat suum censum.

38. Philosophus ait: existit institutio sine hominum distinctione (4). 39. Philosophus ait: si vitae ratio non sit eadem, non convenitur ad deliberandum.

40. Philosophus ait: sermo sit intelligibilis, et hoc satis.

41. Phonascus Mien visitatum advenerat: ad scalas, Confucius monuit: scalae sunt; assequentem storeas, Confucius monuit: hic storea: cum omnes consederint, Confucius admonuit eum dicens: talis est hic, talis est illic. Musico Mien egresso, Tse tchang sciscitatus ait: cum phonasco dicere talia, normane? Confucius ait: ita; sane juvandi coecos phonascos norma.

Confucius' Analects in Latin 16

张律师感谢您的访问。