张律师欢迎您的访问。
Confucius' Analects in Latin 10 Confucian Analects Les Entretiens de Confucius 论语
11
1. Confucius ait: majores natu quoad civilitatem et harmoniam,
rustici habentur homines: posteriores natu quoad civilitatem et harmoniam,
sapientiores existimantur. At quoad ea exercenda, nae ego sequar aevo priores.
2. Philosophus ait: qui me comitabantur in regnis T'chen et T'sai, omnes non
frequentant scholam jam (2). Pro virtute erant Yen yuen, Min tse k'ien, Jan pe
nieou, Tchong kong; facundia, Tsai ngo et Tse kong; administratione, Jan yeou et
Ki lou; litteratura, Tse yeou et Tse hia.
3. Philosophus ait: Hoei non erat auxilio mihi; ex meis enim verbis nullum erat
quod non arrideret (3).
4. Philosophus ait: oh quam pius ille Min tse k'ien! Alieni non discrepant ab
ejus parentum fratrumque praeconio (4).
5. Nan yong saepe repetebat illud (III. 22) candidae tessera (5): Confucius
sumens sui fratris filiam nuptui dedit ei.
6. Lou toparcha Ki k lang tse quaesivit discipulorum quis esset amans sapientia
studium: Confucius respondens ait: fuit Yen hoei qui amabat sapientiae studium:
at infeliciter brevis fuit vitae et mortuus est: nunc vero nemo est.
7. Yen yuen defuncto, Yen lou postulavit Confucii currum, ut faceret inde
conditorium. Confucius ait: ingeniosa sit vel non ingeniosa, unusquisque tamen
praedicat suam sobolem: meus Li defunctus habuit sandapilam, non vero
conditorium; ego neque pedes incessi, ut conficeretur illi conditorium:
quandoquidem ego sequutus magnorum magistratuum calcem, non possum pedester ire
(1).
8. Yen yuen defuncto, Confucius exclamavit: lieu! Coelum me extinxit, coelum me
perdidit!
9. Yen yuen emortuo, Confucius luxit eum efflictim; asseclae dixerunt magister
dolet nimium. Reponit: an fuit nimius dolor? At si non hujus viri causa
perdolescam, cujus vero causa?
10. Yen yuen demortuo, ipsius alumni volebant opulenter sepelire illum;
Confucius ait: non decet; discipuli munifice tumularunt eum. Confucius
exclamavit: Hoei habebat me sicut patrem; at ego non potui considerare illum uti
filium (2): non ex me fuit, sed ab istis nonnullis alumnis.
11. Ki lou quaesivit modum serviendi spiritibus: Confucius ait: nondum vales
servire hominibus, qui valebis servire spiritibus? Ausim ergo interrogare de
morte. Reponit: nondum scis vivere, qui scies mori?
12. Min tse stabat ad latus affabili ore, Tse lou animosa specie, Jan yeou et
Tse kong serio vultu; Confucius gaudebat: at iste Yeou, ait, haud nacturus suam
mortem videtur (3).
13. Regni Lou homines reaedificaturi erant Perennitatis ararium. Min tse k'ien
ait: si inhaereatis pristinae rei, quid vobis videtur? qui necesse de novo
aedificare (4)? Confucius ait: iste homo vel non loquitur; at loquens omnino
obtinet attingere medium.
14. Philosophus ait: Yeou istius cythara quid facit in K 'ieou schola (1)?
Discipulis exinde non reverentibus Tse lou, Confucius subjunxit: Yeou jam
ascendit aulam, nondum introivit in penetralia (2).
15. Tse kong interrogavit, Che inter et Chang, quis esset sapientior Confucius
ait Che quidem excedit, Chang non pertingit. Subjunxit: si ita, tunc Che
praecellit, nonne? Confucius reponit: excedere aeque est ac non pertingere.
16. Ki cognomine, ditatus erat supra Tcheou Ducem, et tamen discipulus K'ieou
pro illo congerebat tributa, et sic accessione illum augebat. Confucius inquit:
non est meus discipulus jam: vos filiolos resonare tympano ad illum impugnandum
decebit.
17. T'chai quidem simplex, Chen est obtusus, Che fucatus, Yeou agrestis.
18. Magister prosequitur: Hoei, oh ille propior erat! plerumque rerum vacuus: Se
minus accedebat coeli providentiae et opes gliscebant; ejus cogitata tamen
plerumque quadrabant (3).
19. Tse tchang percunctatus est bonae indolis hominum conditionem; Conficius
respondit: non calcabunt aliorum vestigia (4), sed nec introibunt in sapientiae
penetralia.
20. Philosophus ait: edisserens solida statim approbatur (5): sed an verae
virtutis est vir, an fucatae speciei homo?
21. Tse lou petiit: auditionem, statimne exsequar? Confucius respondet: habes
patrem fratremque superstites; secundum hoc, quomodo ipso auditum statim id
exequaris? Jan yeou petiit: audita statimne perficiam? Confucius respondet:
auditum, statim perficias illud. Kong si hoa subjunxit: Yeou interrogavit an
auditionem statim exequeretur, et magister respondit habere patrem fratremque
superstites; K'ieou interrogavit an auditum statim exequeretur, et magister
respondit: auditum, statim perficias illud: T'che dubio teneor, ausim
quaestionem facere. Magister ait: K'ieou quidem haesitabundus, ideo impuli illum:
Yeou duos valet homines, ideo retraxi illum.
22. Confucius angebatur in K'oang, et Yen yuen retrorsus manserat. Confucius ait:
ego existimabam te esse mortuum; reponit: magistro superstite, Hoei qui ausit
mori (1)?
23. Ki tse jan (2) quaesivit an Tchong yeou et Jan k'ieou possent appellari
magni administri. Confucius reponit: ego putabam te facturum miram quaestionem;
est vero de Yeou atque K'ieou percontatio, Qui dicuntur magni administri, ii
juxta jus inserviunt principi, et si non possint, tunc cessant. Nunc Yeou atque
K'ieou possunt dici ad complementum administri. Subjunxit: at vero sunt
obsequentes nostrum, nonne? Confucius ait occidere patrem atque principem,
enimvero non obsequentur.
24. Tse lou jusserat Tse kao agere Pi gubernatorem; Confucius ait noxius huic
homini vir. Tse lou subjunxit: habet populum et homines, habet Telluris
Frugumque spiritus; quid necessum studere libris, et tunc demum censeri
didicisse? Confucius reponit: en cur execror hujusmodi verbileves (3).
25. Tse lou, Tseng si, Jan yeou, et Kong si hoa ad latus assidebant. Confucius
ait: quod ego una die grandior sim quam vos, nolite me sic considerare (4). Domi
degentes, tunc dicitis; non me cognoscunt. At si forte cognoscant vos, tunc quid
agetis (5)? Tse lou surgit praepropere, et respondens ait: mille quadrigarum
regnum coerceatur in grandiorum regnorum medio; auge id, per legiones et
cohortes; continua haec, per segetum penuriam et olerum caritatem. Si Yeou illud
administret, continenter ad tres annos, potent efficere ut habeat fortitudinem,
atque adeo sciat tendere (6). Confucius subrisit illi. K'ieou, et tu quid?
Respondens ait: sit vix sexaginta septuagintave, vel etiam quinquaginta
sexagintave stadiorum. Si K'ieou administrarem illud, continenter ad tres annos,
possem efficere ut locupletem populum: at quoad ejus ritus et musicam, id
expectarem sapientiorem (1). T'che, tu vero quomodo? Respondens ait: non dicam
me id posse; sed desidero addiscere. In parentalium fanorum rebus, atque
regulorum accessibus conventibusque, cum fusca veste nigroque pileolo, vellem
agere parvum administrum (2). Et tu Tien quomodo? Pulsatione cithara intermissa,
resultat adhuc sonus; deponit citharam et assurgit, respondensque ait: differo a
trium discipulorum consilio. Confucius ait: quid officit? porro quisque dicit
suam sententiam. Ait: excedente vere, vernis vestibus jam confectis, cum
pileatis quinque sexve viris, et junioribus sex septemve adolescentulis ablui in
amne I, auram captare in luco On yu, versusque canendo reverti (3). Confucius
gementis instar suspirans, ait: ego sto cum Tien (4). Tribus discipulis egressis,
Tseng si pone moratus est: Tseng si tunc ait: illa trium discipulorum verba qui
se habent? Confucius ait; enimvero quisque significavit suum propositum, et
nihil amplius. Subjunxit: at magister quare subrisit discipulo Yeou? Reponit:
administrandum regnum juxta ritus: ejus autem verba non erant submissa; hac de
causa subrisi illi. At K'ieou vero numquid non de regno? Ecquando vidisti,
respondet Confucius, vel sexaginta septuagintave aut quinquaginta sexagintave
stadia, quin esset regnum (5)? At T'che ipse nunquid non de regno? Gentilitia
sacra, respondet Confucius, et particulares generalesque conventus, si non
regulorum, at cujus erunt? Et si T'che habebitur parvus administer, quis poterit
haberi magnus?
Confucius' Analects in Latin 12
张律师感谢您的访问。