horizontal rule

张律师欢迎您的访问。

Confucius' Analects in Latin 3 Confucian Analects Les Entretiens de Confucius 论语

Confucius' Analects in Latin

04

1. Philosophus ait: Si vicus ex humanitate est laudandus, qui seligat non habitare humanitatis sedem, qui censetur sapere?

2. Philosophus ait: destitutus probitate non potest diu manere in paupertate, non potest diu manere in gaudio: probus quiescit in virtute, sapiens lucro ducit probitatem.

3. Philosophus ait: solum virtute praeditus potest amare alios, potest odisse alios.

4. Philosophus ait: vere intentus in probitatem, nihil mali aget.

5. Philosophus ait: Divitiae cum honoribus, sunt quod homines concupiscunt; at nisi per propriam viam obtineas ea, ne occupes: paupertas et ignobilitas, sunt quod homines aversantur; at vel si non ex recto jure offenderis ea, ne deseras. Sapiens amandata virtute, qui dum explebit sapientis nomen? Sapiens nec integrae refectionis spatio deserit virtutem: in repentinis casibus profecto in ea est, in eversionis angustiis profecto in ea est.

6. Philosophus ait: ego nondum vidi amatorem justitiae, osorem iniquitatis: amator is justitiae, nihil est quod anteponat ei; osor is iniquitatis, ita aget justitiam, ut ne minus aequum quid adveniat in ejus personam. At est qui possit vel una die exerere suas vires in justitiae virtutem? ego nunquam vidi ejus vires non sufficere: forte id extitit; sed ego nondum illud vidi.

7. Philosophus ait: Homines excedunt singuli in suo genere: observa excessus, et sic scies cordis virtutem.

8. Philosophus ait: si mane acceperis sapientiam, vespere mori licebit.

9. Philosophus ait: litteratus intendens in sapientiam et tamen erubescens vilem vestitum et rudem cibum, non est dignus quicum illam edisseram.

10. Philosophus ait: Sapiens vir quoad totum imperium, nihil obstinat velle nihil nolle, aequitas est quacum adhaeret.

11. Philosophus ait: Sapiens vir affectat virtutem, vulgaris homo cogitat terrena; sapiens cordi habet leges, vulgaris homo studet lucro.

12. Philosophus ait: Incumbere in lucrum ad agendum, multas simultates excipiet.

13. Philosophus ait: Potesne juxta officiorum veracitatem administrare regnum? tunc quid negotii? Si non potes juxta officiorum veracitatem administrare regnum, tunc ad quid officiorum formae?

14. Philosophus ait: ne angaris quod careas dignitate, sed sollicitus sis de eo ob quod eleveris; ne angaris quod nemo teipsum noscat, sed quaere esse dignus ut noscaris.

15, Philosophus ait O Chen, mea agendi ratio per unum transigit omnia: Tseng tse reponit: certe. Confucius abit; scholae alumni interrogarunt, dicentes: quid significat? Tseng tse ait: Magistri ethica est integritas cordis extensa ad proximum, et nihil aliud.

16. Philosophus ait: sapiens vir est prudens in justitia, vulgaris homo intelligens in lucro.

17. Philosophus ait: videns sapientem cogita exaequare; videns non sapientem, tunc interius teipsum examina.

18. Philosophus ait: serviens patri et matri sensim reprehendas; videns eorum voluntatem non morem gerere, magis reverere quin deterrearis; si te vexent, nec tum indignaberis.

19. Philosophus ait: Patre et matre superstite, ne longe peragres: peragrans oportet determines locum.

20. Philosophus ait: Parentum aetas nequit non teneri; hinc quidem ut laeteris, inde vero ut timeas.

21. Philosophus ait: antiqui sermonem non effundebant; verecundabantur se eo non attingere.

22. Philosophus ait: qui in se coercendo deficiant sibi, rari sunt.

23. Philosophus ait: sapiens amat esse tardus in verbis et promptus in actionibus.

24. Philosophus ait: virtus non sola manet, certe habet asseclas.

25. Tse yeou ait: si serviens principi es importunus, tunc dedecore afficieris; si cum amico es importunus, tunc alienabis.

Confucius' Analects in Latin 5

张律师感谢您的访问。