horizontal rule

张律师欢迎您的访问。

Confucius' Analects in Latin 17 Confucian Analects Les Entretiens de Confucius 论语

Confucius' Analects in Latin

18

1. Wei Vicecomes inde discessit, Ki Vicecomes factus est mancipium, Pi kan corripuit et occisus est. Confucius ait: Yn habuit tres verae virtutis viros.

2. Lieou hia hoei agens judicem criminalem pluries munere dejectus fuit (1). Alii dicebant: domine, an nondum licebit abire? Respondit: si rectam tenens viam serviam aliis, quo ibo quin pluries dejiciar? Si deflexum tenens iter serviam aliis, quid necesse relinquere patrium regnum?

3. T'si King regulus recepturus Confucium ait: sicut Ki ministrum, equidem ego non potero: juxta Ki inter et Mong medium tractabo illum (2). At ego, inquit, jam senui; non potero ejus opera uti. Confucius abiit.

4. T'si homines dono miserant muliebrem chorum: Lou toparcha Ki hoan tse recepit eas, et tres dies non fuit regius congressus. Confucius abiit (3).

5. Regni T'chou amens, Tsidyu (4), cantans atque praeteriens Confucium, ait: o phoenix, phoenix! quantum virtus tua debilitata est! at si praeteritum non potest impediri, futurum adhuc potest praeverti (5); desiste tandem, oh, desiste: in praesens prosequentes administrationem periclitantur. Confucius desiliit, volens cum illo loqui: sed ille profugit et declinavit eum; nec potuit cum illo loqui.

6. T'chang tsiu et Kié, ni, bini stantes arabant. Confucius illos pratervectus misit Tse lou interrogatum de vado. T'chang tsiu ait: ille qui tenet currum quis est? Tse lou respondit: est Confucius. Ait: estne regni Lou Confucius? Respondit: ita. Ait: ille cognoscit vadum (6). Petiit a Kié ni. Kié ni ait: tu quis es? Respondit: sum Tchong yeou. Ait: esne Louani Confucii discipulus? Respondens ait: ita. Ait: torrentis instar ruens imperium totum ita est, et quisnam sinet immutari (7)? Porro tu potius quam sequaris fugientem homines litteratum (1), nonne satius sequeris fugientes saeculum philosophos (2)? Et occabat semen quin intermitteret. Tse lou ivit ad significandum. Confucius corde affectus exclamavit: cum avibus et quadrupedibus non possumus una coire societatem: ego igitur nisi horum hominum generi coeam, cui vero sociabor (3)? Si imperio vigeret ordo, K'ieou nil conferret mutationi (4).

7. Tse lou dum sequens retro mansisset, offendit grandaevum virum ad baculum gestantem cistellam. Tse lou interrogans ait: domine, vidistine magistrum? Senex ait: quatuor membris non laboras, quinque fruges non discernis (5): quis est tuus magister? humi fixit suum baculum, et extirpabat herbas. Tse lou manus junxit et stetit. Retinuit Tse Ion ad pernoctandum, occidit gallinam, paravit millium, et apposuit illi; eique stitit suos duos filios. Postera die, Tse Ion ivit ad significandum. Confucius ait occultus est sapiens; jussitque Tse lou reverti et invisere cum: at cum pervenit, jam abierat. Tse lou ait: abstinere magistratu non est aequum. Si majorum juniorumque ordinem non potest violare (6), principis subditique officia, quomodo ille negligit ea? Velle puram servare suam personam, et tamen perturbare magnum societatis ordinem! Sapiens magistratum gerit, expleturus suum officium: doctrinam non habere cursum, jam scimus hoc.

8. Elapsi saeculo viri Pé i, Chou t'si, Yu tchong, I i, Tchou tchang, Lieou hia hoei, et Chao lien (7). Confucius ait: non demittentes suum animum nec deprimentes suam personam, nonne Pé i et Chou t'si? Dictoque Lieou hia hoei et Chao lien, demississe animum et depressisse personam, at verba quadrasse recto ordini, actiones quadrasse communi sensui, illosque hujusmodi esse, et nil aliud (1); dictoque Yu tchong et I i, occultos degisse, et licentius locutos, at personam obtinuisse puritatem, suique subductionem congruisse epikeiae (2): ego vero discrepo ab his; nil absolute teneo, nil absolute respuo.

9. Primus phonascus, Tche, migravit in T'si; secundae; refectionis musicus, Kan, adiit T'chou; tertia refectionis, Leao, petiit T'sai: quartae refectionis, K'iué, contendit T'sin: tympanotriba Fang chou accessit ad flumen; agitans tympaniolum, Ou, penetravit in Han; secundus phonascus, Yang, et pulsans chalcophonum, Siang, ingressi sunt in mare (3).

10. Tcheou Dux alloquens Lou regulum ait: sapiens non eliminat sans consanguineos; non facit magnos administros indignari quod non adhibeantur; veteranos et antiquos, si non sit gravis causa, tunc non abjicit; non exigit perfectionem in uno homine (4).

11. Dynastia Tcheou habuit octo heroes, Pé ta et Pé kouo, Tchong t'ou et Tchong hou, Chou yé et Chou hia, Ki soci et Ki kouo (5).

Confucius' Analects in Latin 19

张律师感谢您的访问。